Liber Job*

Caput 5: Versus 23

Sed cum lapidibus regionum pactum.Quasi divisae sunt regiones gentium, ecclesiae moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in aedificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit:Et bestiae terrae.Non pacatae sed pacificae, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiae sunt motus carnis, quae continentia quasi cavea pressae, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificae. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimae quietis impellunt.
(* Traductions européennes)